monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 160

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 160
Sed si quis eorum ardenti libidine carnis suae utitur, corpus suum abstinentia et ieiunio maceret, atque frigore se et flagellis castiget. Quod si tandem in pollutionem mulieris labitur, tunc contaminationem illam velut ardentem ignem et mortiferum venenum fugiat, atque amara poenitentia vulnera sua detergat; quoniam volo ut mihi in castitate serviatur. Quomodo? Quia et Filius meus castissimus erat, qui et hos omnes ecclesiasticos ordines in se ipso demonstrabat. Quomodo? Videlicet obsequendo, precando et offerendo. Quomodo?